HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXXXIII: De doctoribus Pharisaicis audiendis, non imitandis

#Matth. XXIII

Tunc locutus est Jesus ad turbas et discipulos: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Quae dicunt facite, quae faciunt nolite facere. Non sanctificat locus hominem, sed homo locum. Non omnis sacerdos sanctus, sed omnis sanctus sacerdos. Doctrinam accipiamus, non mores, apibus herbae necessariae non sunt, sed flores. Et addidit: Dilatant phylacteriasua, et magnificant fimbrias, quibus appendebant spinas, quarum punctione, legis jugiter recordarentur, quod supra expositum est, et amant vocari Rabbi. Vos autem nolite vocari Rabbi: Unus est enim Magister vester. Et patrem nolite vocare vobis super terram. Unus est enim Pater vester, qui in coelis est. Non prohibet Dominus doctrinam super cathedram, nec salutationes in foro, nec nomina Magistri, vel Patris, sed ambitionem et vanam gloriam.